Actus Apostolorum*

Caput 22: 28

et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
(* Traductions européennes)

Glose

Ego multa summa.Alia editio manifestius insinuat quid dixerit tribunus. Dixit tribunus: tam facile dicis civem Romanum te esse? ego enim quanto pretio civilitatem possedi istam.Civilitatem.Id est socialem inter cives conversationem, vel reipublicae administrationem. Non enim tribunus civitatis Romanae civis esse non posset, sed consortium civitatis emerat, ut esset particeps. Paulus eo magis erat civis Romanus, quod non comparando, sed hoc nascendo habebat.